monumenta.ch > Tertullianus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 40, 6
Eumdem ergo nunc quoque scire debet iratum, quem et retro semper, priusquam Christiani nominarentur. Cuius bonis utebatur ante editis, quam deos sibi fingeret, cur non ab eo etiam mala intelligit evenire, cuius bona esse non sensit? Illius rea est, cuius et ingrata. Et tamen si pristinas clades comparemus, leviora nunc accidunt, ex quo christianos a Deo orbis accepit.